monumenta.ch > Ambrosius > sectio 88

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 17, 88
Talis igitur debet esse consiliarius, qui nihil nebulosum habeat, nihil fallax, nihil simulatum, quod vitam eius ac mores refellat; nihil improbum ac malevolum, quod avertat consulentes. Alia sunt enim quae fugiuntur, alia quae contemnuntur. Fugimus ea quae possunt nocere, quae malitiose possunt in noxam serpere; ut si is qui consulitur, dubia sit fide, et pecuniae avidus, ut possit pretio mutari: si iniuriosus, hic fugitur ac declinatur. Qui vero voluptuarius, intemperans, etsi alienus a fraude; tamen avarus et cupidior lucri turpis, hic contemnitur. Quod enim specimen industriae, quem fructum laboris edere potest, quam recipere animo curam ac sollicitudinem, qui se torpori dederit atque ignaviae?